Latin
95
Fortunio Liceti, De monstris 95
Unproofread scanNot analysed yet
Sic puer trimanus, triave gestans crura, foetusque quadrupes constitutus est ex redundantia illius materiae tum sanguineae, tum seminalis quae in parentibus ortum habuit ex alimento superabundante nutricatui partium earumdem. Secus enim si undecumque à parentum corpore defluxa materia in utero apta esset, ex qua singulae partes embryonis progignerentur; jam nunquam ob excessum materiae fieret puellus trimanus, aut biceps, aut quadrupes; fieri enim deberet paullò major infans toto corpore nullam monstrosam obtinens turpitudinem, à natura de possibilibus semper quod melius a est efficiente: quae omnia latè superius, &c alibi. Ita ergo monstrum excedens sive in conti nua, sive in discreta membrorum quantitate, oritur ex abundantia materiae defluxae à partibus parentum ejusdem ordinis cum ijs, quae in monstro excedere conspiciuntur. CAP. XIII. Non omnia monstra excedentia ex materiae redundantia exoriri, sed aliqua excedentium sui caussam tertio loco in una materiae penuria obtinere. Riri posse monstrum excedens citra materiae redundantiam plerisque difficile videri poterit; sed monstra excedentia nasci ob unam materiae penuriam, cunctis fortasse falsum, ac primo aspectu in Physiologia monstrum apparebit: Utrumque tamen verum esse intimè rei naturam intuenti constabit apertè: Ac primùm quidem ea ratione, quia monstrum bicorporeum sub uno capite adeò magnum ut duorum justae molis capitum magnitudinem aequet; quin &Riolani monstrum gemellarum uno corde, diaphragmate, ac jecore magno, quasi ex duobus constituto, pectore, ac imo ventre conjunctarum, ab exundantia materiae non exortum fuisse ideo dicendum, quia gemellorum origo monstrosa non est, neque inredundantis materiae culpam referenda est; sed materia nihil excedens si in duas vel plures partes quavis de caussa, in utero scindatur, plures uno foetus constituet; ut alibi demonstratum est, dum a De capit Perfecta hominis conformatione ageremus.