Latin
94
Fortunio Liceti, De monstris 94
Unproofread scanNot analysed yet
Poterit etiam quadrupes, ac biceps puella nasci divisa materia capiti constituendo apta in duas partes, consimili spectro à phantasia indito altè spiritibus virAgens omne tuti formatrici deservientibus; adeò gestit omnis nagestit, sibi simile consti cura generans rem sibi f consimilem constituere. cuere. CAP. XII. Secunda caussa, &origo monstri excedentis in materiae nimio excessu esse perhibetur. SEd longè communior excedentium monstrorum caussa est materiei excessus, nulla distinctione Puella biceps solus in proposito ab omnibus decantatus: Nos aucujus mareriei excessu tem eum ita explicamus, quia puella biceps caussam genita. obtinuit redundantiam illius materiae determinatae, cui soli demandata erat à natura capitis constitutio; haec autem est portio illa crassior utriusque seminis, &sanguinis, quae ortum habuit ex alimento superabundante nutricationi capitis parentum: quae mareria si à discretrice virtute seminis, aut aliqua alia caussa dividatur, seorsum induens formam capitis, bicipitem foetum constituit; sin autem in unam massam conjuncta maneat; foetui caput indet non numero geminato, sed improportionata magnitudine monstrosum.