Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 10
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd omnis hexagonus tetragonicus est &triangulus numerus. Omnis numerus perfectus est hexagonus tetragonicus siue 242 primus. Hoc nos sic demonstrabimus. Exponantur ab vnitate continuati numeri pariter pares, hoc est, in proportione continua dupla a. b. c. d. e. quorum aggregatum sit numerus primus, qui sit f. &ex e. postremo in f. producatur g. qui per vltimam noni elementorum Euclidis, erit numerus perfectus. Ostendendum igitur est, quòd g. hexagonus est, non aequiangulus, hoc pacto. Sit ipsius e. duplus ipse h. Et tunc si ab ipso b. secundo, &ab ipso h. dematur primus, scilicet vnitas, erit per penultimam noni praedicti, sicut residuum ipsius b. ad vnitatem, sic residuum ipsius h. ad aggregatum ipsorum a bede. Sed residuum ipsius b. est vnitas, &perinde aequalis vnitati: Igitur &residuum ipsius h. aequale erit aggregato ipsorum a b ede. hoc est, ipsi f. Verùm si ab ipso h. duplo ipsius e. &perinde numero pari subtrahatur vnitas, iam superest numerus impar collateralis ipsius e. in radicibus: Ergo talis impar est ipse f. Quare per 202 huius, e. radix multiplicans ipsum f. collateralem imparem, generat hexagonum sidi collateralem. Fuit autem tale productum ipse numerus g. omnino igitur &g. numerus hexagonus est. quod demonstrandum fuit. Omnis numerus perfectus est triangulus. Nam per praecedentem, omnis numerus perfectus est hexagonus primus. Per corollarium autem antepraemissae, omnis hexagonus talis est, &triangulus: Igitur &omnis numerus perfectus est triangulus, sicut propositio concludit. Cmnis radix sexcuplicata &cum vnitate, cumqje sexcunlo praecedentis trianguli coniuncta, consummat hexagonum aequiangulum sequentem. Exempli gratia: Sumatur 4. qui quarta radix est; &tertius triangulus, scilicet b. Aio, quòd 4. sexcuplicatus scilicet 24. cum vnitate, &cum sexcuplo ipsius 6.