Latin
DE NVMERO PERFECTO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 9
Unproofread scanNot analysed yet
Si ex radicibus ab vnitate dispositis sumantur tres, vel quinque 21 vel septem, vel sub quauis impari multitudine ab vnitate continuati numeri: tunc illorum aggregatum aequale erit ei, qui fit ex ductu medij in postremum. Exempli gratia: capiantur septem radices sic 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. quorum medius est 4u9 scilicet 4. Aio igitur, quod horum 7. numerorum aggregatum aequale erit ei quod fit ex multiplicatione medij scilicet 4. in postremum scilicet 7. quod sic ostenditur. Associentur propositis radicibus totidem singuli singulis aequales, sed ordine praepostero, applicati numeri: sic fiet, vt crementa decrementis compensata faciant combinationes singulas aequales: vtque bini medij ab extremis aequidistantes scilicet 4. &4. sint inuicem aequales. Quare congeries totalis amborum ordinum erit planus numerus, qui fit ex ductu octonarij in septenarium: quae sunt latera plani. Igitur &summa vnius ordinis, quae dimidium est totalis cumuli producetur ex 4. in 7. hoc est ex medio numerorum in postremum. Quod fuit demonstrandum. Omnis radix media inter vnitatem &imparem in ordine ra- 22 dicum, multiplicata in talem imparem, producit triangulum imparis eiusdem collateralem. Exempli gratia, capiantur, sicut in praecedenti, quotuis imparis multus radices ab vnitate continuate 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. septem scilicet. Aio, quòd in his radix aequaliter remota ab vnitate &impari: vt 2. qui aequidistat ab vno, &a 3. multiplicata in 3. producit collateralem ipsius 3. triangulum. Nam, per praecedentem, 2. qui medius est ipsorum 1. 2. 3. trium scilicet ab vnitate radicum, ductus in postremum, scilicet 3. producit aggregatum ipsorum 1. 2. 3. Sed tale aggregatum, per diffinitionem, est triangulus collateralis postremae radicis 3. Igitur 2. ductus in 3. producit Ql3 col lateralem ipsius imparis scilicet 6. quod est propositum. Item 3. radix aequè remota ab vnitate, &à quinario ducta in quinque, producit 15. triangulum. s. collatera lem quinarij: quia . s. per praecedentem procreat aggregatum ex ipsis 1. 2. 3. 4. 5. quod est ipse triangulus, sicut proponitur. Adhuc 4. radix aequè distans ab vnitate &à 7. in 7. ipsum multiplicata generat 28. Qlu. s. collateralem ipsius septenarij: quandoquidem per praecedentem, producit aggrauatum ex ipsis 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. ipsum videlicet triangulum. Et sic deinceps, arguendo per pręcedentem, &per diff. trianguli confirmatur propositum. HexaHexazoni primi ab vnitate continuati per ordinem, sunt &trianguli numeri locorum imparium. Nam per 202 huius, radices singulae in singulos impares multiplicatae, producunt per ordinem hexagonos ipsos. At per praecedentem, radices singulae in singulos item impares ductę, procreant triangulos imparium collaterales per ordinem. Igitur &trianguli imparium locorum sunt &hexagoni per ordinem continuati: sicut demonstrandum proponi tur