Latin
PROPOSITIO 232
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 232 Si fuerint duo numeri in proportione cuborum numerorum, qui fiet ex vno eorum in quadratit reliqui, cubus erit. Sunto duo solidi numeri similes a d. tales enim vt in octauo Elementorum ostensum est, habent adinuicem rationem, quam cubus numerus ad cubum numerum Sitque ipsius a. quadratus numerus e. &ex e. in d. fiat g. Aio, quòd g cubus numerus est. Nam per decimam octanam octaui Elementorum, ipsis a d. intersunt duo numeri medij proportionales, qui sint bc. Sit itaque ipsius b. quadratus ipse f. &ex b. in f. fiat h. qui cubus erit ipsius b. Ostendam igitur, quòd g. aequalis est ipsi h. hoc modo. Ratio ipsius e. ad ipsum f. per vndecimam octaui, est sicut ratio ipsius a. ad ipsum b. duplicata: quoniam scilicet ef. sunt ipsorum a b. quadrati. Sed ratio b. ad d. est rationis a. ad b. duplicata. Igitur, sicut b. ad d. sic e. ad f. Quare; per vicesimam septimi, qui fit ex d. in e. hoc est, ipse g. aequalis est ei, qui fit ex b. in f. hoc est ipsi h. Cubus autem fuit h. ipsius b. ergo &g cubus idem erit. Quod est propositum. PROPOSITIO 24*. Propositis duabus quantitatibus cubo tantùm cognitis, eas coniungere: &minorem à maiori subtrahere. Sunto propositae magnitudines a b. quarum quadrata ab. &quarum cubi e f. voloeas coniungere per cubos, hoc est, comperire cubum torius a btanquam vnius magnitudinis. Duco a. in d. &proueniat g. Cuius triplum sit h. Item duco b. in c. &proneniat K. cuius triplum sit lMox aggregatum ipsorum e fhal. sit m. Qui, per 212 praecedentem, erit cub totius ab. qui quaerebatur. Vnde radix cubica ipsius m. erit aggregatum propositarum magnitudinum a b.