Latin
109.1 to 109.4
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 109.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et nota, quòd si cubi, qui cogniti supponuntur, scilicet ef. fuerint in proportione cuborum numerorum; tunc per corollarium 14* huius, ipsae magnitudines a b. erunt ad inuicem commensurabiles. Vnde tunc tam g, quàm k. erunt rationales quantitates: quoniam eorum cubi sunt cubi numeri, per praecedentem: quandoquidem Tn. producuntur ex quadratis numerorum ef. in proportione cubica existentium, multiplicatis vicissim in ipsos numeros ef. Quamobrem cùm gk. tunc sint rationales, eorum tripli scilicet hl. rationales erunt: cumque e f. per hypothesim sint rationales, quia cubi cogniti, erit aggregatum ex efhl. hoc est, ipse m. cubus totius a b. numerus rationalis: quare tota quantitas a b. erit cubo cognita, &vnius nominis, sicut, corollarium 146 concludit. Contrà de tota magnitudine a b. cognita per cubum eius m. volo subtrahere magnitudinem a. cuius cubus e. idque per cubos, hoc est reperire cubum relicte, qui est f. Sit itaque n. qui fit ex a b. tota in a. Quod autem fit ex n. in b. sit o. cuius triplum sit r. eritque per antepręmissam m. aequalis aggregato ipsorum ef. &r. Itaque ex n. in totam aeb. fiat p. &ex m. in a fiat q. Vnde, per primam secundi Euclid. p. aequalis erit aggregato ipsarum oque Aufero igitur ipsum q. ab ipso p. &supererit o. cuius triplum r. iungo cum e. &aggregatum minuo ab ipso m. &supererit f. cu bus scilicet ipsius b. quaesitus, quae post ipsius a. à tota a b. subtractionem relinquitur. Hic rursum nota, quòd si cubi, qui co, bac cai3. gniti supponuntur, scilicet m. &e. fuerint ad inuicem sicut cubi numeri: tunc per corollarium quartaedecimę huius, ipsę magnitudines a b. tota &a. erunt ad inuicem commensurabiles. Vnde tunc necesse est, cubos ipsarum pque magnitudinum, esse cubos numeros, &perinde ipsas pque esse rationales: vnde sequitur, vt earum differentia scilicet o. sit rationalis, eiusque cubus, numerus cubus. Quod sic ostendi potest. Cùm m. &e. sint ad inuicem, sicut cubi numeri: intererunt ipsis, per decimam octauam, octaui duo medij proportionales, qui sint rs. Sit autem ipsius m. quadratus t. &ipsius e quadratus X. fiatque ex m. in e. numerus n.