Latin
PROPOSITIO 261
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 261, Propositae cuiuspiam quantitatis radicem cubicam extrahere. Si numerus repraesentans propositam quantitatem, sit numerus cubus, tunc radix cubica eius numeri erit numerus repraesentans propositae quantitatis radicem, per secundam huius libelli. Si autem proposita quantitas signetur per duos numeros: tunc sit eius numerator e. &denominatoi f. qui supponantur vel cubi numeri vel in ratione cuborum numerorum. Si cubi, sic capiantur: si auεrΣ2 tem in ratione cuborum, redigantur ad minimos eius rationis, per 39' septimi, qui sint ipsi e f. eruntque per corollarium secundae octaui ef. numeri cubi: sit ergo ipsius e, cubica radix e. numerus, &ipsius s. cubica radix ipse d. numerus. Aio igitut, quòd quantitas cd: cuius numerator c. denominator autem d. erit radix cubica propositae quantitatis e f. Quod sic constat. Duocatur ciin se, &fiat a. Item d. in se &fiat b. Eritque per diffin. quantitas a b. quadratum ipsius cd. Cumque ex radicis ductu in suum quadratum proueniat cubus ipsius radicis: iam ex ductu quantitatis cd. in quantitatem ab.