Latin
PROPOSITIO 261
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 113
Unproofread scanNot analysed yet
proueniet cubus ipsius cd. Sed ex tali ductu quantitatum proueniet quantitas es. per regulam multiplicationis in octaua huius traditam, quoniam scilicet ex ductu Ca. num eratorum fit e. numerator, &ex ductu db. denominatorum fit f. denominator: igiture s. quantitas est cubus ipsius Cd. quantitatis, &perinde cd. radix cubica ipsius e s. propositae quantitatis quaesita. Quando autem numeri repraesentantes propositam quantitatem, non fuerint cubi numeri; tunc, sicut in prima propositione dictum est, talis quantitatis cubica radix non erit rationalis, &in numerarios terminos non cadit, nec nisi per cubum profertur, sit radix cubica 7. &. cubica 9. poterimus tamen per numeros magis ac magis ipsi propinquare, sicut in praecedenti pro radice quadrata vestiganda fecimus. Sit enim, exempli gratia, a. quantitas proposita non quidem cubo numero significata, cuius cubicam radicem vestigare iubear, quam non nisi prope, propiusque tentim accedendo, conijcere possum: sicut in numero non quadrato de quadra ta radice faciebam. Sit itaque ipso numero a. proxime superior. b. cubus: cuius radix cubica sit c. Deinde subtraho a. ab ipso b. &residluum sit d. Quod partior per triplum quadrati, quod ex c. &proueniat e. Hoc subtraho ab ipso c. &residuum sit f. cuius cubus esto g. Dico itaque, quòd f. est propinquior radici cubae ipsius a. quàm erat c. Atque quòd g. cu bus est vicinior ipsi a. quàm erat b. Nam, per vigesimam primam huius, cum c. quantitas secetur in ipsas e. &f. erit cubus ipsius c. scilicet ipse b. aequalis his, scilicet cubo ipsius f. qui est g. &cubo ipsius e. &triplo eius quod ex quadrato ipsius e. in f. necnon triplo eius quod ex quadrato ipsius f. in e. Cumque idem b. sit aequalis ipsis a d. simul, atque d. sit aequalis triplo eius, quod sit ex quadrato ipsius c. in e. &ideo triplo eius, quod fit ex quadrato ipsius ef. in e. propterea b. aequalis erit his, scilicet ipsi a. &triplo eius, quod fit ex quadrato ipsius e f. in e. Sed, ver vigesimam Dd huius, huius, quod fit ex quadrato ipsius e f. in e. aequale est his, scilicet ei, quod ex quadrato ipsius f. in e. &ei, quod ex quadra to ipsius e. in f. atque ei, quòd ex quadrato ipsis e. in totam ef. Igitur triplum eius, quod ex quadrato ipsius e f. in e.