Latin
PROPOSITIO 261
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 115
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplico ipsum a. in b. &produco d. Quo fit, vt si a. propositus numerus sit 7. iam ipsum productum d. sit 7000. Cuius radix cu bica quidem paulò maior est, quàm 19. quae sit e. &quoniam cubi sunt ad inuicem in tripla ratione radicum; propterea cum d. numerus sit millecuplus ad ipsum a. cubus scilicet ad cubum: iam e. radix ipsius d. decupla erit ad radicem ipsius a. igitur rac dix ipsius a. quae sit f. erit pars decima ipsius 2. hoc est, paulò maior, quàm 1+ς Quòd si pro millenario assumpsissem cu abum maiorem, vtputa millionem, vicinior verò fuissem. Itaque deinceps: nam maior numerus distinctus partes exprimit. quia fnumerosior: neque aliter geometrico puncto accedere licet pro pter incommensurabilitatem quęsitae radicis, in nullum numerum cadentis. Haec de radicum quadratarum, &cubicarum extractione satis. Nunc ad progressiones veniamus. Nam quemadmodum datae quantitatis quadrata vel cubica radix via giometrica extrahatur in libello Datorum Theonis docuimus. Illius regulam Euclides in vltima secundi: Huius verò praeceptum Philon Byzantius, Apollonius, Archytas, Pappus, Eratosthenes, Menaechmus &alij tradidere: vt Eutotius Ascalonita in commentarijs Archimedis scripsit.