Latin
PROPOSITIO 272
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 272 Cùm fuerint quotcunque quantitates per idem crementum se riatim crescentes, ex dimidio numeri ipsarum in congeriem prima &vltima multiplicato producitur aggregatum ipsarum omnium. Exempli gratia, sint quinque magnitudines ab ede. seriatim &eodem accessu crescentes: sitque a. mini mae. verò maxima. Dico, quòd si dimidium quinarij ducatur in congeriem ipsarum a e producetur aggregatum ipsarum ab cde. Ponatur enim totidem magnitudines &singulae singulis ipsis a b cde. aequales fghk l. sed ordine prae postero dispositae: sic enim fiet, vt, cremento vnius ordinis decrementum altetius repensante, binarum quarumuis vna sit congeries: Vnde vtriusque ordinis aggregatum planus numerus erit sub duobus lateribus contentus: quorum vnum erit numerus combinationum, scilicet quinarius, alter verò congeries ipsa binarum. Talis autem congeries constat ex minima &maxima. Igitur quinarius in talem congeriem du ctus, producet aggregatum vtriusque ordinis. Quare &dimidium quinarij in eandem congeriem multiplicatum producet aggregatum vnius ordinis. Quod fuit demonstrandum. PRO