Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 122
Unproofread scanNot analysed yet
quadrato, &ex dimidio suae radicis, scilicet 4. estque 64. octuplus ad 8. suam radicem, &totuplus etiam quatuor dimidius eiusdem radicis ad /. Quare totum 68. ad totum 8/ similiter octuplum. Constat ergo propositum. quod sicut de octo, ita de quotcunque propositis radicibus similiter ostendemus. PROPOSITTO 38. Quod fit ex aggregato quotlibet radicum ab vnitate ordinatarum in se ipsum multiplicato, aequale est aggregato omnium Cuborum à singulis radicibus factorum. Nam per diffin. aggre gatum radicum ab vnitate ordinatarum, est triangulus numerus postremę radicum. Sed triangulus talis in se ductus, producit aggregatum cuborum omnium radicum vsque ad postremam inclusiue, per 582 praecedentis libri. Igitur &aggregatum ipsum radicum in sese multiplicatum producit eorundem cuborum aggregatum. quod erat demonstrandum.