Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 122-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Vnde manifesta fit regula progressionis cuborum. Et hic, sicut in quadratis, notandum, quòd si pro radicibus proponantur aliae quantitates secundum primę crementum in ordinem continuatae: tunc proportio earum singularum, ad singulas radices triplicanda est: &secundùm talem proportionem adaugenda erit, vel minoranda summa cuborum à radicibus factorum, vt proueniat summa cuborum propositarum quantitatum. COROLLARIVM. Item huc spectat quidquid de pyramidibus in praeceden ti libro conclusum est. Nam pyramis triangula est congeries triangulorum: quadrata, quadratorum: pentagona, pentagonorum; hexagona hexagonorum, &deinceps ab vnitate propagantur. ordinatorum. Vnde totidem progressionum regulae Duas propositas rationes coniungere. Sunto duę rationes, vna per duos numeros a b. &altera per duos numeros cd. significata, oportet eas coniungere: hoc est, rationem ex ipsis duabus composita inuenire. Hoc fiet per multiplicationem terminorum vnius in terminos alterius sic: Ducatur a. in c. &fiat e. Ducatur b. in d. fiat g. Dico igitur, quòd a.