Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Non aliter tres, aut plures rationes in vnam colligentur. PROPOSITIO 40. Duarum rationum propositarum alteram ab altera subtrahere. Sunto duae rationes a. ad b. &c. ad d. oportet subtrahere hanc ab illa. Hoc fiet per multiplicationem terminorum ordine permutato, sic: Ducatur d. in a. &fiat e. Ducatur c. in b. &fiat f. Dico ergo, ratio e. ad f. est, quae restat post subtractionem rationis c. ad d. à ratione ipsius a. ad b. Quod sic ostenditur. Ex c. in a. fiat g. &tunc, quia c. multiplicans ipsos a b. facit gf. erit, sicut a. ad b. sic g. ad f. &quoniam amultiplicans ipsos cd. faciunt ipsos ge. erit sicut c. ad d. sic iam g. ad e. Sed ratio g. ad f. componitur ex ratione g. ad e. &ex rationee. ad f. ergo ratio a. ad b. componitur ex ijsdem: fuit autem sicut c. ad d. sic g. ad e. Igitur ratio a. ad b. componetur ex rationibus c. ad d. &e. ad f. Quare, ablata ratione c. ad d. à ratione a. ad b. supererit ratio e. ad f. quod erat demonstrandum. PROPOSITIO 41*. Datam rationem toties, quoties quis proponat, multiplicare. Si data ratio duplicanda sit: per antepremissam, iungatur bis bis ipsamet sibi, si triplicanda, duplatae iam iungatur iterum: si quadruplicanda, triplatę iungatur iterum: itaque deinceps. Ita enim intelligitur multiplicari ratio, vt bis, ter, qua terve continuetur in terminis. Vnde quadratorum ratio du pla: cuborum tripla; secundorum quadratorum quadrupla ad laterum siue radicum rationem. COROLLARIVM. Igit rationis duplatae terminis vnus intererit medius propor tionalis: Triplatae, duo; Quadruplatae, tres: itaque deinceps.