Latin
PROPOSITIO 42*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 124
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 42*. Datam rationem bifariam, siue trifariam, siue quadrifariam, siue plurifariam, vtcunque quispiam postulauerit, aequaliter partiri. Sint datae rationis termini a c. si oporteat rationem a. ad c. bisariam partiri, interponatur eis media proportionalis b. Si autem datae rationis termini sint a d. &oporteat ipsam trifariam diuidere; tunc interponantur eis duae mediae propornales bc. Si verò datę rationis termini sint a e. &oporteat ipsam quadrifariam partiri: tunc interponantur eis tres mediae proportionales quantitates bcd. Cuius problematis practica executio, quamuis à nobis in Arithmeticis quaestionibus sit abunde tradita, hic tamen ab exemplis non abstinebimus. Et in primis notandum, quòd quando propositae quantitates sunt adinuicem sicut quadrati numeri: tunc vna quantitas interiacet illis media proportionalis: quando autem, sicut cubi numeri, tunc duae mediae. Quando verò sicut quadrati quadratorum, tunc tres mediae. Quando demum, sicut quadrati cuborum, runc quinque mediae proportionales quantitates propositis interiacent: &in omni tali casu tales quantitates continue proportionales sunt adinuicem commensurabiles; quippe quae inter se in ratione numerorum: vnde &rationes ipsae tunc sunt rationales, hoc est, per nume ros expressae, atque ideo proposita ratio tunc secatur in rationes cognitas per numeros. Si verò propositae quantitates secus, quàm dictum est, ad inuicem se habeant: interpositae proportionales mediae rationales non erunt. Exempli gratia, proponantur mihi duo numeri 8. &18. quibus iubeor medium proportionalem inuenire, quoniam tales numeri se habent adinuicem, sicut a. &9. quadrati numeri, quibus in teriacet medius proportio nalis b. Ideo &propesitis vnus smiliter medius intererit proportionalis 12. duplum ad illum medium, sicut propositi ad quadiatos dupli sunt. Item si iubear ipsis 16. &53. duos proportionales interponere: quoniam tales numeri sunt ad inuicem, sicut 8. &27.