Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 133
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Omnium duarum quantitatum inuicem incommensurabiliun congeries &excessus, sunt inter se &ipsis inuicem incommensi rabiles. E si congeries vni earum sit incommensurabilis, erit &reliquae incommensurabilis. Et ipsae inter se incommensurabiles. Nam si secus esset, tunc, per praecedentem, sequeretur contrarium suppositi. Omnino igitur vera sunt quę proponuntur. PROPOSITIO 482, Omnes duae quantitates proportionales duabus quantitatibus quoquo modo commensurabilibus, sunt eodem modo commensurabiles. Et proportionales duabus aliquo modo incommen. surabilibus, sunt eodem modo incommensurabiles. Exempli gratia, sint quantitates a b. ipsis cd. quantitatibus inter se commensurabilibus proportionales: hoc est sit a. ad b. sicut c. ad d. Aio, quòd a b. erunt inuicem commensurabiles. Nam si cd. sunt commensurabiles, erunt per 432 huius, sicut numerus ad numerum. Igitur erit a. ad b. sicut numerus ad nu merum: quare per secundam partem dictae 436 a b. sunt inter se commensurabiles. Quòd si cd. sint commensurabiles, aio, quòd &a b. inter se incommensurabiles erunt. Nam tunc, per corollar. 4 3* huius, cd. non erunt sicut numerus ad numerum, &ideo neque a. ad b. erit sicut numerus ad numerum: &perinde per secundam partem dicti corollarij a b. tunc incommensurabiles inter se erunt sicut proponitur. Item si c d. ponantur aut potentia tantùm, aut cubo tantum, aut quadrato secundo tantùm commensurabiles: eodem penitus modo &ipsae a b. commensurabiles erunt. Si autem cd. aliquo dictorum modorum ponantur incommensurabiles: eodem similiter odo &ipsę a b. incommensurabiles erunt: Quoniam scilicet quantitatum proportionalium proportionales sunt tam quadrata, quàm cubi, &quàm secunda quadrata. Et idcirco sequitur eorum commensurabilitas, vel incommensurabilitas: quippe quae comitatur proportionem, adducta 412 &eius corollario.