Latin
PROPOSITIO 49
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 49 Omnis quantitas rationalis multiplicans aliquam quantitatem, producit quantitatem multiplicatae cognominem &commensurabilem. Exempli gratia, rationalis quantitas a. multiplicet quantitatem b. potentia tantùm rationalem, &faciat c. Aio, quòd c. potentia tantùm rationalis est, &ipsi b. multiplicatae commensurabilis. Sit enim ipsius a. quadratum d. &ipsius b. quadratum e. &ex d. in e. fiat f. Eritque per coroll. vndecimę huius, s. quadratum ipsius c. Cumque ex diffinitionibus, quantitatum a b. ipse disit numerus quadratus: ipse autem e. numerus non quadratus: iam eorum productum s. per coroll. secundae noni Eucl. non erit numerus quadratus. Igitur c. quae radix est ipsius s. per disfin.