Latin
PROPOSITIO 49
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 134
Unproofread scanNot analysed yet
erit potentia tantum rationalis. Cumque per diffin. multiplicationis, c, productum ad b. multiplicatam, sit sicut a. multiplicans ad positam: sitque a. positae commensurabilis, quia rationalis: iam, per praecedentem, ipsa c. ipsi b. commensura bilis erit: sicut proponitur. Similiter autem, si b. cubo tantum rationalis supponatur, ostendetur &ipsa c. cubo tantum rationalis, &ipsi b. commensurabilis: &si b. quadrato secundo tantùm rationalis ponatur, &ipsa c. quadrato secundo tantum rationalis, &ipsi b. commensurabilis demonstrabitur. Sicut proponitur. PROPOSITIO 50*. Si productum fuerit commensurabile multiplicatae quantitati, tunc multiplicans est rationalis. Vt si a. multiplicans b. faciat c. ipsi b. commensurabilem: aio, quòd a. rationalis est: Nam per diffin. multiplicationis, erit, sicut c. ad b. sic a. ad positam. Cumque per hypo. c. sit commensurabilis ipsi b. erit per antepraemissam a, commensurabilis positae, quare per diffin. a. rationalis: quod est propositum. PROTOSITIO 5I. Omnis quantitas diuisa per quantitatem sibi commensurabilem, exhibet in quotiente quantitatem rationalem. Sint ab. quantitates commensurabiles inter se, &diuidatur b. per ipsam a. &proueniat c. Aio, quòd c. quantitas rationalis est. Nam, per diffin. diuisionis, erit, sicut a. diuidens ad positam, sic b. diuisa ad C. proueniantem. Et permutatim, sicut a. ad b. sic posita ad c. Sed a. per hypot. commensurabilis est ipsi b. ergo per 482 praemissam, &posita commensurabilis ipsi c. Ergo c. rationalis: quod est propositum. Hoc idem ex praecedenti ostendi potest. PROOmnium duarum quantitatum inuicem commensurabilium quadrata sunt ad nulicem sicut quadrati numeri: &cubi, adinuitem, sicut cubi numeri: &secunda quadrata, sicut bis quadrati numeri: Vt si sint ab. quantitates inuicem commensurabiles, quarum quadrata sint cd. cubi autem e f. secunda autem qua drata gh. Aio, quòd Cd. erunt sicut quadrati numeri adinuicem: &ef. licut cubi numeri: &gh. sicut bis quadrati numeri. Nam, per 432 huius, a b. quantitates erunt ad inuicem, sicut numerus ad numerum: sed tam in quantitatibus, quàm in numeris quadrata sunt in dupla: cubi in tripla: secunda quadrata in quadrupla ratione radicum. Igitur cd. sunt proportionales quadratis talium numerorum. Et e s. proportionales cubis talium numerorum: &gh. proportionales bis quadratis talium numerorum. Et hoc est propositum.