Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Ex his manifestum est, quòd omnium duarum quantitatum inuicem incommensurabilium, neque quadrata sunt adinuicem, sicut quadrati numeri: neque cubi, sicut cubi numeri, neque secunda quadrata, sicut bis quadrati numeri. COROLLARIVM. Contrà, &omnes duę quantitates, quarum quadrata non sunt ad inuicem, sicut quadrati numeri; vel quarum cubi non sunt ad inuicem, sicut cubi numeri: vel quarum secunda quadrata non sunt ad inuicem, sicut bis quadrati numeri; sunt inter se commensurabiles. Nam haec duo corollaria constant ex duobus praecedentibus propositionibus, à distinctione contrariorum. COROLLARIVM. Praeterea manifestum est, quòd quantitates inter se commen surabiles, sunt omnino, etiam tam quadrato, quàm cubo, quàmque secundo quadrato commensurabiles; non autem è conuerso. Nam quantitates, siue quadrato, siue cubo, siue secundo quadrato commensurabiles, non sunt omnino inter se commensurabiles. COROLLARIVM. Vnde sequitur, vt quantitas rationalis sit etiam potentia, &cubo, &quadrato secundo, &sic in infinitum rationalis: &non è conuerso. Nim quantitas siue potentia, siue cubo, siue quadrato secundo, rationalis non omnino est magnitudine rationalis. COROLContrà, quantitates inter se incommensurabiles non omnino sunt &potentia, aut cubo, aut quadrato secundo incommensurabiles. At quantitates potentia, vel cubo, vel quadrato secundo incommensurabiles omnino sunt &magnitudine inter se commensurabiles.