Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 137
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Vnde sequitur, vt quantitas irrationalis non omnino sit &potentia, aut cubo, aut quadrato secundo irrationalis. Quan titas verò potentia, vel cubo, vel quadrato secundo irrationa lis omnino sit, &magnitudine irrationalis. Quae corollaria gradatim sequuntur alterum ex altero, vt etiam per exem pla numeralium terminorum constat. b—c. PROPOSITIO d—e Omne productum duarum quantitatum potentia tantùm rationalium inuicem commensurabilium, est rationale. Exempli gratia, a b. quantitates potentia tantùm rationales inuicem commensurabiles multiplicatae inuicem faciant ipsam c. cτhY Aio, quòd c. quantitas rationalis est. Sit enim ipsi a. aequalis d. &a. ducta in d. hoc est in se ipsam faciat e quae iam ra- btionalis est, cum a. sit potentia rationalis per hyp. Sed per gprimam sexti, sicut d. ad b. sic e. ad c. commensurabilis est autem per hypo. ipsa d. ipsi b. ergo, per 48° huius, ipsa e. commensurabilis erit ipsi c. Rationalis est autem e. rationalis ergo per diffin. &c. quod fuit demonstrandum. Aliter &pulchre sic. Sit ipsius a. quadratum ipsa f. &ipsius b. quadratum ipsa quantitas g. eritque per 522 praecedentem f. ad g. sicut numerus quadratus ad numerum quadratum. Ducatur ergo f. in g. &proueniat h. eritque h. numerus quadratus: quandoquidem fg. per vigesimam octaui, sunt plani similes. Sed per corollarium vndecimae huius h. est quadratum ipsius c. ergo c. rationalis, quandoquidem radix est ipsius h. quae per numerum quadratum repraesentatur. Et radix quadrati numeri rationalis quantitas est, quia cognitus, &scitus numerus, sicut proponitur ostendendum.