Latin
PROPOSITIO 62
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 62. Omnis quantitas rationalis multiplicans Binomium per Residuum, producit etiam Binomium vel Residuum eiusdem speciei, ac multiplicato commensurabile. Rationalis quantitas a. multiplicet Binomium bc. &producat quantitatem de. aio, quod d. e. Binomium est ipsi bc. binomio commensurabile, &eiusdem spe ciei. Vt si, exempli gratia, bc. sitbinomium primum: tunc de. erit bi nomium plt. Sint enim ipsius bc. binomij membra be. &ex a. in b. fiat d. ex a. in c. fiat e. Sic enim, per primam secundi, erit de. totum, quod fit ex a in bc. Itaque cùm bc. sit binomium primum, erit per diffin. b. majus membrum rationale atque c. reliquum potentialiter tantùm rationale: Cumque a. rationalis in singulas bc. quantitates faciat singulas de. iam per 49 huius, ipsa d. erit rationalis, &ipsa e. potentia tantùm rationalis: &totum de. toti bc. commensurabile. Item sit ipsius a. quadratum s. quod rationale erit: atque ipsarum bc. quadrata sint gh. Mox f. multiplicans ipsas gh. producat ipsas kl. eruntque per coroll. vndecimae huius, KI. quadrata ipsarum de. Cumque per primam sexti, sit sicut g. ad h. sic k. ad I. erit euersim sicut g. ad excessum, quo excedit ipsam h. sic etiam kad excessum, quo excedit ipsam l. Verùm g. ad suum excessum est sicut numerus quadratus ad numerum quadratum, per 522 huius: quoniam per diffinitionem primi binomij, b. portio exceditc. portionem potentialiter, excessu, cuius radix est commensurabilis ipsi b. Qui excessus est differentia ipsarum gh. &perinde talis excessus se habet ad g. sicut numerus quadratus ad numerum quadratum per 522. Igitur k. ad suum excessum se habebit sicut nuns quadratus ad numerum quadratumQuare Ff. Quare per 53° ipsa d. potentior erit quàm e. excessu, cuius radix est commensurabilis ipsi d. Cum ipsarum de.