Latin
PROPOSITIO 62
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 146
Unproofread scanNot analysed yet
potentiae sint kl. Itaque per diffinitionem totum de. binomium primum est, ipsi iam bc. commensurabile, quod erat demonstrandum. Similiter pro binomio secundo, &pro tertio procedemus. Et pro quarto &quinto &sexto ostendemus, quod maior portio potentior est minori in quadrato radicis sibi incommensu rabilis: syllogizantes per pi sexti, &per portionem versam. Sed per 522 &532 addircemus duo corollaria sequentia, quae agunt de incommensurmbilibus: quandoquidem, in 4° &56 &69 binomijs, maior portio potentior est minori in quadrato radi cis sibi incommensurabilis. Item pro tertio &sexto binomijs, in quibus portiones sunt potentia tanim rationales, ad ostendendam portionum ipsarum incommensurabilitatem, citabimus 482 huius. Similiter; si a. rationalis multiplicet Residuum, cuius membra sunt bc. ac producat. d. e. ostendemus quod de. est residuum ipsi bc. commensurabile, eiusdem speciei. Quod enim demonstratur de membris binomij, demonstratur de membris correllatiui residui: quandoquidem in diffinitionibus sortiunt easdem conditiones. Recte igitur idem de vtroque proponitur demonstrandum.