Latin
PROPOSITIO. 652
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. 652 Omnis quantitas irrationalis diuisa per quamuis rationalem, exhibet in quotiente quantitatem sibi cognominem &commensurabilem. Exempli gratia, b. quantitas irrationalis, siue vnimembris, siue bimembris, siue residualis, diuidatur per c. rationalem, &proueniat a. Dico, quòd a. est eiusdem generis, cuius b. &ipsi commensurabilis. Nam cùm diuisor in quotientem producat diuisum: iam c. in a. ducta, faciet ipsam b. Ducatur igitur c. in ipsam d. sibi aequalem, &producat ipsam e. eritque e. rationalis: &per primam sexti, sicut d ad a. sic e. ad b. Et permutatim, sicut d. ad e. sic a. ad b. Commensurabilis autem est d. ipsi e. quoniam vtraque rationalis. Igitur per 48' huius, &a. commensurabilis ipsi b. quare, per precedentem, erit &a. eiusdem generis, cuius ipsa b. supponebatur. quod erat demonstrandum. PROPOSITIO Omnes duae quantitates inuicem commensurabiles coniunctae, conficiunt eiusdem generis quantitatem &sibi commensurabilem. Sunto a b. quantitates inuicem commensurabiles: Aio, quòd totum a b. erit quantitas eiusdem generis, &vtrique ipsarum a b. commensurabilis. Quòd enim a b. totum ipsis a b. singulis est commensurabile, constat, per quadragesimam sextam huius. Quòd autem eiusdem generis cum ipsis. constat per pręmissam sexagesimam quartam: constat ergo totum propositum. Vnde manifestum est, quòd aggregatum ex quotcunque quantitatibus inuicem commensurabilibus, est invulis pattibus commensurabile &eiusdem generis cum eisdem.