Latin
PROPOSITIO. 652
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 148
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 67'. Omnis quantitas potentialiter commensurabilis alicui ex irrationalibus, est eiusdem generis quantitas. Sit exempli gratia, quantitas a. bimediale secundum: sitque ipsi a. potentialiter conmensurabilis ipsa b. Aio, quòd b. est etiam bimediale secundum. Sunto enim quadrata ipsius a. ipsa c. atque ipsius b. ipsa. d. Eritque, per 582 huius, c. binomium tertium: commensu rabilis autem est per hyp. ipsi c. ipsa d. Igitur per 642 huius d. binemium tertium est. Sed ipsius d. radix ipsa b. est. Ergo, per 572b. bimediale secundum erit. quod fuit demonstrandum. Similiter in caeteris irrationalibus, tam bimembribus, quàmr residualibus constabit propositum.