Latin
PROPOSITIO 75
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 150-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 75 Omne binomium in Residuum proportionalium &commersurabilium nominum multiplicatum, producit quantitatem rationalem. Sunto duo binomia &residuum a. &b. quorum nomina majus maiori, &minus minori proportionalia sint &commensutabilia, &ex ductu a. in b. fiat c. Aio, quòd c. rationale est. Ponatur ipsi binomio aequalia nomina habens d. residuum: &ex a. in d. fiat e. quòd per praecedentem erit rationale. Cum autem b d. sicut residua proportionalium &commensurabilium nominum, erunt b d. inter se commensurebilia: sed per primam sexti, sicut b. ad d. sic c. ad e.