Latin
PROPOSITIO 75
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 151
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur per quadragesimam octauam huius, c. commensurabilia ipsi e. Cumque e. sit rationalis, erit &c. rationalis. Sicut demonstrandum fuit. PROPOSITIO 76 Si Binomium multiplicans aliquam quantitatem, produxerit quantitatem rationalem: multiolicata quantitas residuum est, cuius nomina proportionalia, &commensurabilia sunt binomii nominibus. Binomium a. multiplicet b. quantitatem, &producat c. rationalem. Aio, quòd b. Residuum, est cuius nomina proportionalia sunt &commensurabilia ipsius a. binomij nominibus. Ponantur enim d. Residuum eorundem nominum, sine commensurabilium, &proportionalium cum nominibus a. binomij. &ex a. in d. fiat e. eritque per prae cedentem, vel ante praemissam ipsa e. Rationalis. Sed per primam sexti, sicut c. ad e. sic c. ad d. commensurabilis: est au tem c. ipsi e. quia sunt rationales. Ergo per quadragesimam octauam huius, b. commensurabilis ipsi d. Fuit autem d. residuum: igitur per 64' &b. residuum &commensurabilium nominum ipsi d. Sed nomina ipsiusd. commensurabilia nominibus ipsius a. binomij, &proportionalia: itaque &ipsius b. residui erunt eisdem commensurabilia &propor tionalia: quod fuit demonstrandum. PROPOSITIO 77. Si Residuum multiplicans aliquam quantitatem fecerit quantitatem rationalem, multiplicata quantitas binomium est, cuius nonuina proportionalia sunt, &commensurabilia residui nominibus. Haec in eadem omnino descriptione, &eodem processu demonstratur: Hoc excepto, quòd vbi ponebatur binomium, ponatur residuum, &è contratio. Omnis rationalis quantitas diuisa in binomium, exhibet in quo tiente residuum, cuius nomina commensurabilia sunt, &proportionalia ipsius binomis nominibus. Exempli gratia, rationalis quantitas c. diuidatur per a. binomium, &proueniat b. Aio, quòd b. residuum est, cuius nomina commensurabilia sunt &proportionalia ipsius a. binomij nominibus. Nam cùm diuisor a. in quotientem b. producat diuisam c. sitque binomium, &c. rationalis: iam, per 762 praecedentem, b. residuum erit nominum commensurabilium &proportionalium ipsius acbinomij nominibus. quod est propositum.