Latin
PROPOSITIOSA
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 156
Unproofread scanNot analysed yet
puncto, vt in d. diuisionem: tunc aggregatum quadratorum a d. dc. sit e h. eritque reliquum hg. duplum eius, quod ex a d. in dc. Cumque ex demonstratione 582 huius, e h. hg. sint membra ipsis eg. binomij: sequetur, vt ipsum eg. binomium primum secetur in alio, quàm f. puncto: quod dudum impossibile ostensum fuit. Quae demonstratio non solùm pro tertio, &sexto, sed etiam pro cęteris inseruit binomijs.