Latin
PROPOSITIOSA
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 155
Unproofread scanNot analysed yet
112 huius, ipsius f. radix est c. igitur per 572 huius c. binomium est, quod est propositum. similiter, si a. quaecunque residualis, &b. eius bimembris quantitas proportionalium &com mensurabilium membrorum supponatur, semper c. binomium erit. Sicut demonstrandum proponitur. PROPOSITIO 86. Si quaelibet residualis quantitas secetur per bimembrem quantitatem proportionalium &commensurabilium nominum: proueniet ex diuiscone tali residuum. Ostendetur haec non aliter, quàm praecedens. Sed vbi in praemissa proponitur residualis quantitas, hic ponatur bimembris, &è contrario: &pro 822 &572 citandae sint, 8 32 &60', &descriptio maneat eadem. PROPOSITIO 872 Impossibile est, binomium alibi, quàm in suo puncto diuidi, serEsto binomium constans ex uata membrorum diffinitione. membris a b. maiori, bc. minori, vt diffinitio exigit. Aio, quod impossibile est ipsum a c. binomium alibi, quàm in puncto b. secari, vtpote in puncto d. ita vt a d. dc. membra sint rationalia &potentialiter tantum commensurabilia. Quod sic constat. Sit binomium a c. primum, secundum, quartum, vel quintum: in quo vna portionum a b. b c. rationalis est: &tunc, si punctum d. fuerit in portione rationali, erit iam portio a d. rationalis: sed dc. bimembris, nam constabit ex d b. rationali, &bc. potentialiter tantum rationali: non igitur erit dc. potentia rationalis, vt postulat binomij diffiSi verò punctum d. fuerit in portione bc. potentia tantum rationali: cogetur aduersarius facere ipsam a d. rationalem: Vnde b d. rationalis erit, cùm a b. sit per hyp. rationalis. Sed bc. potentia tantùm retionalis: ergo dc. residuum, &nequaquam potentia rationalis. Hoc autem pro binomiis primo ac quarto, in quibus portio maior a b. rationalis supponitur. Pro secundo autem ac 5° in quibus bc. portio minor rationalis supponitur transferes syllogismum. Pro tertio autem &sexto binomijs, in quibus vtraque portio potentialiter tantum rationalis est, sic procedam. Ponantur Ponantur membrorum a b. bc. quadrata simul sumpta conficere quantitatem e f. duplum autem eius, quod fit ex ab. in bc. sit quantitas fg. Vnde per quartam secundi Elementorum, totum eg. erit quadratum ipsius a c. vnde, cum a c. sit binomium, erit, per 582 huius, eg. binomium primum. Itaque si ab c. binomium suscipit in alio, quàm b.