Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 16
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Omnis pyramis hexagona aequiangula constat ex radice collaterali, tanquàm axe, &ex pyramidis triangulae praecedentis sexcuplo. Haec propositio facillime demonstratur ea ipsius pyramidis hexagonae, &hexagoni sui diffinitionibus. Exempli gratia, pyr hexagona aequiangula 51 loci, scilicet 125. per diff. constat ex vnitate &ex quatuor sequentibus hexagonis aequiangulis, tales autem hexagoni per diff. singuli constant ex singulis vnitatibus &ex praecedentibus Qlit singulis sexcuplicatis. Verùm singuli tales Δi (qui sunt quatuor ab vnitate, construunt, per diff. pyramidem triangulam 42. &perinde sexcuplicati construunt sexcuplum pyramidis triangulae quartae. Igitur dicta pyramis hexagona 52 constabit ex quinque vnitatibus, 52 scilicet radice, &ex pyramidis triangulae quartae sexcuplo: estque talis radix quasi axis ipsius pyramidis constans ex vnitate verticali, ac quatuor vnitatibus centralibus hexagonorum pyramidem ipsam integrantium. Et similiter per quotcunque pyramide, sicut pro 52 factum est, ratiocinari possumus ad demonstrationem propositi. PROPCSITIO. 40* Omnis pyramis hexagona aequiangula construitur ex aggregato pyramidis hexagonae tetragonicae collateralis &praecedentis pyramidis quadratae. Exempli gratia: pyramis hexagona aequiangula 51 loci fiet ex congerie pyramidis hexagone tetragonicae 52 &pyramidis Q** quartae. Nam per diffi. pyramis hexagona aequiangula 52 constat ex vnitate &ex 48' sequentibus hexagonis aequiangulis. Tales autem 48 hexagoni singuli, per 323 huius propositionem, constat ex singuls hexagonis tetra gonicis collateralibus, &ex singulis quatuor praecedentibus quadra tis. Verùm vnitas cum quatuor dictis hexagonis tetragonicis construunt, per dissi pyramidem hexagonam tetragonicam quintam: &dicti quatuor quadrati ab vnitate, constituunt pyramidem quadratam quartam. Igitur pyramis hexagona aequiangula quinta conflabitur ex pyramide hexagona tetragonica quinta, &ex pyramide quadrata quarta: quod erat demonstrandum. Similiter per 322 &diffinitiones in caeteris locis, verificatur propositum.