Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 17
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 41* Omnis pyramis hexagona aequiangula aequalis est aggregate trium pyramidum, scilicet pentagonae collateralis, ac triangulae &quadratae praecedentium. Exempli gratia, dico quod pyramis hexagona aequiangula quinti loci. s. 125. aequiualet tres pyramides . s. pentagonam quintam 75. vnà cum triangula quarta, scilicet 20. &quadrata quarta, scilicet 30. Nam per praecedentem, pyramis hexagona aequiangula quinta aequiualet duas pyramides, scilicet hexagonam tetragonicam collateralem 95. &quadratam quartam, scilicet 30. Per 372 autem propositionem huius, hexagona tetragonica quinta aequiualet duas, scilicet pentagonam quintam &triangulam quartam pyramides, scilicet 75. &20. Igitur hexagona aequiangula quinta aequiualebit tres, scilicet pentagonam quintam, triangulam quartam, &quadratam quartam, sicut fuit demonstrandum: &eodem syllogismo in omni casu constabit semper propositum.