Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 172
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim diametri circulorum sint lateribus similium figurarum circumscriptarum proportionales, erit, sicut a. ad b. sic c. ad d. Quare, quod fit ex a. in d. aequum erit ei, quod ex b. in c. Sed id, quod ex b. in C. est Residuum quartum per septuagesimam primam huius, quoniam bc. sunt minores inuicem commensurabiles: igitur, quod fit ex a. in d. erit Residuum quartum. Cumque idipsum diuisum in a. rationalem exhibeat in quotiente ipsam d. erit d. per sexagesimam quintam huius, Residuuim quartum: &haec est prima pars propositi. Deinde ponatur d. latus pentagoni rationale: tunc dico, quòd c. diameter circuli circumscribents ipsum erit maior. Nam propter dictam proportionem diametrorum &laterum, erit, quòd sit ex a d. ęquum ei, quod ex bc. Rationale est autem, quod fit ex a d. quoniam a d. rationales ponuntur Igitur rationale est, quòd fit ex bc. sed hoc diuisum per b. Minotem reddit ipsam c. eigo per centesimam secundam huius, c. Maior est ipsius b. Minoris correlatiua. &hoc est, quod secundo loco proponebatur. Demum ponantur d. latus pentagoni Maior, ipsius b. correlatiua, hoc est, commensurabilium &proportionalium nominum: tunc aio, quòd c. diameter circuli circumscribentis ipsum, erit binomium. Namque, vt prius, erit quod fit ex a d. aequum ei, quod ex bc. Sed quod ex a. rationali in d. Maiorem fit, per sexagesimam tertiam huius: Maior est ipsi d. Maiori commensurabilis, igitur, quod sub bc. Maior est proportionalium &commensurabilium nominum ipsius o. nominibus commensurabilium. Verùm hoc diuisum per b. Minorem, per octuagesimam quintam, exhib. chinomium, exhibet autem ipsam C. Ergo c. Binomium: quod supererat demonstrandum. COROLQuod si pro latere pentagoni, sumatur latus octogonim: vel si pro diametro circuli, sumatur diameter sphere: &pro latere pentagoni latus icosahedri: eadem omnia, quae proposita &demonstrata sunt, sequentur. Nam, per 1077 praecedentem, posita diametro rationali, tam latiis octogoni in circulo talis diametri, quàm latus icosahedri in talis diametri sphaera descripti, Minor est, per pręmissam, centesimam octauam.