Latin
PROPOSITIO IIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 173
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IIO. Si circuli decagonum aequlaterum circumscribentis diameter fuerit Residuum commensurabile Residuo proprio: tunc latus decagoni erit Residuum primum. Si autem latus decagoni ponatur rationale: tunc diameter erit Binomium: commensurabilium nominum Residui proprij nominibus. Si demum latus decagoni ponatur binomium commensurabilium nominum Residui proprij nominibus: tunc diameter erit binomium primum. Sit a. linea Circuli diameter rationalis, b. autem linea latus decagoni in eo descripti: eritque, per praemissam 1072b. residuum quintum. Rursum ponatur c. linea Residuum ipsi b. commensurabile, diameter alterius circuli. Et latus decagoni in circulo c. descripti sit linea d. Dico tunc quòd d. erit Residuum primum. Nam propter proportionem harum quatuor linearum, erit, quod fit ex ad. aequum ei, quòd ex bc. Sed quod ex bc. fit, per septuagesimam primam huius, est Residuum primum: quoniam bc. sunt residua inuicem commensurabilia. Igitur quod fit ex a d. Residuum primum est. Quod diuisum in a. rationalem, cum exhibeat in quotiente ipsam d. Erit d. per sexagesimam quintam huius, Residuum primum. Et haec est prima pars propositi. Deinde ponatur d. latus decagoni rationale: tunc aio, quòd c. diameter circuli circumscribentis ipsum erit Binomium habens nomina commensurabilia ipsius b. Residui nominibus. Nam propter dictam proportionem diametrorum &laterum, erit quod fit ex a d. aequale ei quod fit ex bc. Rationale est autem, quod fit ex a d. quoniam a d. Rationales ponuntur. Igitur Rationale est, quod ex bc. Sed hoc cùm diuisum per b. Residuum exhibeat in quotiente ipsam c. erit per septuagesimam nonam huius, c. binomium commensurabilium nominum ipsius b. diuiforis nominibus: quod secundo loco proponebatur. Demum ponatur d. latus Decagoni binomium commensurabilium nominum ipsius b. residui no minibus: Dico tunc, quòd c. diameter circuli circumscribentis ipsum, erit Binomium primum.