Latin
PROPOSITIO 427
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque quinque quadrati quinti conficiant, per dissin, columnam quadratam, siue cubum quintum: atque, cùm quinque trianguli quarti aequiualeant columnam triangulam quartam, &triangulum quartum; iam planè sequitur, vt columna pentagona quinta aequiualeat cubum quintum, columnam triangulam quartam, &triangulum quartum. Neque aliud fuit demonstrandum. Sed argumentatio pro quinto loco facta, similiter ad aliud quemuis accomodabitur, sicut propositio concludit. Potes autem hic, pro cubo, substituere ea, quibus per praecedentem aequiualet cubus. Sic enim columna pentagona aequiualebit triangulam columnam collateralem, duplum columnae triangulae quartae, duplumque trianguli quarti.