Latin
PROPOSITIO 427
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 427. Omnis columna quadrata, siue cubus, componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet collaterali &praecedenti, &ex praecedenti triangulo. Exempli causa, dico, quòd cubus quintus scilicet 125. componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet quinta 75. &quarta, scilicet 40. &ex triangulo quarto, scilicet 10. Nam, per diff. cubus talis conficitur ex quinque quadratis quiniis: tales autem quadrati, per vndecimam huius, constant ex quinque triangulis quintis &ex totidem quartis. Verùm quinque trianguli quinti, per diff. faciunt columnam triangulam quintam: quinque autem trianguli quarti, faciunt columnam triangulam quartam &vnum triangulum quartum. Igitur cubus assumptus quinti loci aequiualebit aggregatum duarum pyramidum triangularum quintae &quartę, &trianguli quarti: sicut demonstrandum fuit. Et simili argumento, quod pro quinto loco, pro quocunque alio procedam ad confirmandum propositum. PROOmnis columna pentagona construitur ex duabus columnis, scilicet quadrata collaterali, triangula praecedenti, &ex triangulo praecedenti. Exempli gratia, columna pentagona quinta 175. aio, quòd conficitur ex duabus columnis, scilicet quadrata quinta 125. &triangula quarta, scilicet 40. &ex triangulo quarto, scilicet 10. Nam per diff. columna pentagona quinta coaceruatur ex quinque pentagonis quintis. Talesque pentagoni, per diffin. ex quinque quadratis quintis, totidemque triangulis quartis.