Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 30
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Et pro duplo quadrati collateralis ac praecedenti triangulo, substituere potes hexagonum &triangulum collaterales: quoniam sunt tantundem. Nam, per vndecimam huius, quadratus quintus valet duos triangulos, quintum &quartum. Quare duo quadrati quinti cum triangulo quarto, simul valent cumulum quadrati quinti, trianguli quinti, &duorum triangulorum quarti loci. Sed, per 19. quadratus quintus, &duo trianguli quarti conficiunt hexagonum quintum: ergo hexagonus quintus, cum triangulo quinto valebunt duos quadratos quintos, &triangulum quartum: &ideo pro illis substitui possunt in praemissa propositione. PROPOSITIO Omnis columna hexagoni aequiangula cum hex igono tetragonico collaterali, cumue duobus tri ingulis, collaterali scilicet &praecedenti, pariter sumpta, triplum facit suae pyramidis hexagonae. Exempli gratia, dico, quòd columna hexagona aequiangula quinta, scilicet 305. vnà cum hexagono tetragonico quinto 45. cumque triangulo quinto 15. &triangulo quarto 10. coniuncta, facit triplum suae pyramidisquintae, scilicet 125. ad quod ostendendum sic procedo. Columna hexagona aequiangula quinta, per 45. huius libri, aequalis est columnae tetragonicae quintae, cubo quarto, &quadrato quarto pariter aeceptis. His ego appono hexagonum tetragonicum quintum, triangulum quintum, &triangulum quartum; atque ita demonstrandum erit, quod totum huiusmodi aggregatum ex columna hexagona tetragonica quinta, cubo quarto, quadrato quarto, hexagono quinto, triangulo quinto, &trianguloquarto limul, triplum est pyramidis hexagonae aequiangulae quintae. Cumque talis pyramis constet, per 40. ef combinatione duarum pyramidum, scilicet hexagonae tetragonicae quintae, &quadratae quartae; iam ostendendum erit, quòd superius dictum aggregatum, triplum est ipsius dictae combinationis: quod haud obscurè constat.