Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 31
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vna pars illius aggregati, scilicet columna hexagona tetragonica quinta, cum hexagono suo quinto, &triangulo quinto, per praecedentis corollarium, aequiualet triplum pyramidis tetragonicae quintę: quae vna partium combinationis est. Nec secus, reliqua pars aggregati, scilicet cubus quartus cum quadrato quarto, &triangulo quarto, simul sumptus, per 63. huius, valet similiter triplum pyramidis quadratae quartae, quae iam de combinatione residua pars est. Itaque quoniam duę partes aggregati duabus combinationis partibus singulę singulis sunt triplę: iccirco, per primam quinti Elementorum, &totum aggregatum totius combinationis triplum erit: quod erat demonstrandum. Et argumentatio à quinto loco ad alia quęuis loca transferetur ad conclusionem propositi.