Latin
PROLOGOMENA
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 52
Unproofread scanNot analysed yet
icosa hedrus, &dodecahedrus 4215. Pro nono loco, semidiameter sortitur 8. triangulus 28. pyramis triangula 260. quadrata 344. pentagona 428. &peracta more consueto congerie, perueniet pyramis 1241. Octahedrus q) cubus 2465. Icosahedrus &dodecahedrus 6137. Pro decimo demum loco, semidiameter hahet 9. triangulus 36. pyramis triangula 369. quadrata 486. pentagona 669. ex quorum positione conflabunt summae pyramidis quidem 1729. Octahedri &cubi 3439. Icosahedri &dodecahedri 8569. &deinceps, seruato semper pręcepto, in infinitum inuenietur cubus octahedro, &do decahedrus icosahedro aequales. Quod sic esse, demonstratione postea roborabimus, praemissis necessarijs praeambulis. Mox &alias quasdam admiratu dignas proprietates executuri, sicut profundas, ita maioribus nostris nunquam hactenus animaduersas, quae quidem idcirco praelibata sunt à nobis ingeniose Lector, vt ea, quae demonstraturi sumus, magis tibi peruia sint, sed &solida ipsa vsque ad decimum locum collecta hìc breui tabella commonstrabimus, vt dudumtraditum structurae modum, exposito exemplo prontius intelligas. Eccam tabellam. Pyram. cubi mixti.