Latin
BLIBOALISSQISSSIAIIZZI
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
BLIBOALISSQISSSIAIIZZI. Octahedri cubi. Est etiam tertia cuborum species, quos mixtos appellare libuit: eo quod singuli fiant ex mixtione collateralis cubi primi gencris &cubi praecedentis, non aliter, quàm quadrati centrales ex mixtione quadrati collateralis &praecedentis primi generis. Sed magis admiraberis inge niose Lector huiusmodi cubos mixtos esse singulos ęquales singulis collateralibus tetrahedris centralibus iamdudum expositis, sicut in fine demonstrabimus. His ergo praemissis, ad ipsorum solidorum diffinitiones veniamus.