Latin
PROPOSITIO 972
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
1 9116125 BSI IIQ Quadrati primi Aa 2 PROPOilviti II Gnomones praedicti, sicut dictum est inuenti, Cubi sunt &Octahedri centrales. Nam cum vn usquisque talium gnomonum constet ex duobus supplementis &ex quadratò imparis, atque per praemissam talia supplementa conssent ex quadruplo tertij retrorsum sumpti trianguli primi, &ex sexcuplo pyramidis quadratae centralis praecedentis: Itemque, cum, per ante praemissam, quadratus dicti imparis constet ex aggregatione vni tatis, quatuor diametrorum, siue octo semidiametrorum &ex octuplo dicti trianguli; idcirco sequitur, vt talis gnomo construatur ex aggregatione vnitatis, octo semidiametrorum, duodecim talium triangulorum, &sex pyramidum dictarum. Verùm, per diffinitionem cubi centralis, ipse cubus ex talium quatuor numerorum cumulo compaginatur, ex quibus talis gnomo. Igitur gnomo existet cubo aequalis. Per 9 52 verò praemissarum, cubus octahedro ęqualis esse constitit: igitur &octahedrus gnomoni aequalis erit, sicut demonstrandum proponitur.