Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Et quoniam per 905 corollarium oltensum fuit, quòd gno mones praefati sunt pyramides triangulae centrales impari locorum, idcirco sequitur; vt gnomones, cubi, octahedri centrales, &pyramides triangulę centrales imparium locorum ordinatim collati, sint ijdem numeri. PROLOGOMENA. Estat adhuc nobis ostendendum, quòd sicut contingit cubos primi generis fieri ex congerie vnius, duorum, trium, &deinceps imparium per ordinem ab vnitate succedentium singulos ab vnitate continuatos in infinitum; ita &cubis centralibus similem dignitatem esse à natura tributam: vt scilicet ipsi cubi centrales ab vnitate seriatim dispositi singuli constitnantur ex aggregato vnius, trium, quinque, septem; &deinceps imparium successiue sumptorum ab vnitate imparium numerorum, semperque sub multitudine imparium per ordinem accepto. Demonstrabimus autem hoc, praemissis aliquod necessarijs praeE hambulis. PROPOSITIO 100* Si fuerint ires, quinque, septem, vel sub alterius cuiuslibet imparis multitudine sumpti numeri aequali excessu &successiuè crescentes; eorum aggregatum aequum erit cinumero, qui ex ductu medij in multitudinem multiplicati procreabitur. s. I. Exempli gratia, sint tres numeri 3. 5. 7. Aio, quòd 5. qui est medius ductus in ternarium (quandoquidem tres sunt numeri) efficit aggregatum ipsorum 3. 5. 7. Ad socientur enim ipsis 3. 5. 7. per binarium crescentibus totidem 7. 5. 3. &ijdem, sed ordine praepostero, decrescentes: Sic fiet, vt decrementum vnius ordinis resarciatur pari cremento alterius: &duo medij, scilicet 5. &5.