Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 69
Unproofread scanNot analysed yet
sint inuicem ęquales; &simul iuncti sint ęquales aggregato reliquarum combinationum Quo sit, vt congeries amborum ordinum sit planus numerus siue superficialis tetragonus, qui fit ex ductu ternarij in aggregatum ipsorum 5. &5. seu quorumlibet binorum: Igitur &congeries vnius ordinis (quae dimidia est totalis cumuli) fiet ex ductu quinarij in ternarium: sicut proponitur. Similiter, si summant quinque numeri: vtpote 9. 11. 13. 15. 17. eadem accessione crescentes. Aio similiter, quòd medius eorum, scilicet 13. in quinarium (quoniam quinque sunt numeri) multiplicatus producit talium quinque numerorum aggregatum. Nam si talibus numeris compares &sub ordine praepostero applicentur, similiter, &in quouis alio casu, constabit propositum.