Latin
PROPOSITIO 13
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 78
Unproofread scanNot analysed yet
cubum: quod ostensum fuit in 522 primi horum Arithmeticorum. Ostedetur &hic, hoc modo. Per 102 praecedentem, ipsi de f. numeri sunt tres differentię ipsorum ghkl. fit ergo, vt totum def. coniunctum cum ipso g. cubo conficiat ipsum l. cubum: quod fuit demonstrandum PROPOSITIO 15°. Duo cubi partium cum triplis mediorum proportionalium coniuncti conficiunt cubum totius. Hoc est, ipsorum bc. siue vnitate, siue quocunque numero differentium cubi, qui sunt ipsi gI. cum triplis ipsorum gk. mediorum proportionalium coniuncti, perficiunt cubum totius bc. quod in 21' secundi horum arithmeticorum fuit ostensum: hic tamen facilius ostendetur, sic: Per quintam praemissarum, ipse d. in singulos bc. facit singulos gh. Item duplum ipsius c. in singulos bc. facit hh. atque KK. hoc est, duplum ipsorum hk. Adhuc s. in singulos bc. facit ipsos kl. singulos Igitur, per primam praemissarum, ipse bc. ductus in aggegatum ex df. duploque ipsius e. (quod per 122 praemissarum, est quadratum ipsius b c.) Hoc est bc. radix ducta in suum quadratum, producet aggregatum ex ipsis gl. triploque ipsius h. &triplo ipsius K. radix autem in quadratum producit suum cubum. Ergo tale aggregatum ex glatriploque ipsorum hk. est cubus ipsius bc. numeri. Quod fuit demonstrandum.