Latin
PROPOSITIO 16*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 16* Duplum ipsius e. cum vnitate, conficit aggregatum ipsorum df. hoc est, duplum numeri parte altera longioris, cum vnitate constat aggregatum collateralis &precedentis quadratorum. Patet, quoniam si differentiae ipsorum de. &ipsorum ef. essent aequales, tunc duplus ipsius e. esset aequalis aggregato ipsorum df. Sed cùm differentia ipsorum df. sit vnitate maior, quàm differentia ipsorum de. illa, scilicetc. &haec b. per 32 huius, idcirco fit vt aggregarum ipsorum ds. vnitate superet duplum ipsius e. sicut proponitur. PROFOSITIO 177 Aggregatum ipsorum bc. est excessus, quo aggregatum ipsorum gl. maius est aggregato ipsorum hk. Paret sic. Si differentia ipsorum gh. esset aequalis differentiae ipsorum kl. Tunc aggregatum ipsorum gl. esset aequale aggregato ipsorum hk. Sed quoniam differentia ipsorum kl. hoc est f. superat differentiam ipsorum gh. hoc est, ipsum d in aggregito ipsorum bc. quod per 101 praemissarum, est id, quo f. superat ipsum d: idcirco aggregatum ipsorum gl. majus est aggregato ipsorum hk. in aggregato ipsorum bc. Quod fuit demonstrandum.