Latin
DE NVMERO PERFECTO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per diffinitionem, pentagonus quartus scilicet 22. fit ex Qlo pręcedenti tertio &ex quadrato quarto. Quadratus autem quartus scilicet 16. per 112 huius, constat ex Dlo tertio 6. &ex Alo quarto 10. coniunctis: &An quartus ex diff. Dii, constat ex Db tertio, &ex radice 42 coniunctis. Igitur &Pentagonus 4u9 constabit ex tribus triangulis tertijs, &ex radice quarta: quod est propositum. Vel sic: quanuam per praecedentem, Pentagonus 49 constabat ex parte altera longiore quarti loci, &ex Alo quarto: &per 82 huius, parte altera longior 4u9 aequiualet duobus triangulis tertijs: &Ql quartus aequiualet Alo 3o &radici quartae: iam &pentagonus 4° aequiualebit tribus Dli5 tertijs &radici 42 quod est propositum. Omnis hexagonus primus constat ex praecedenti triangulo, &insuper ex ijs omnibus, ex quibus collateralis pentagonus constare ostensus est. Nam, cùm per diffinitionem pentagonus, vnà cum praecedenti triangulo constituat collateralem hexagonum, sequitur vt hexagonus ipse constet ex dicto iam triangulo, &ex iis simul, ex quibus per duas praecedentes, constare ostensus est Pentagonus. Sicut proportio praesens concludit. Omnis hexagonus fit ex quadrato collaterali, duploque praecedentis trianguli. Exempli gratia, hexagonus primus quarti loci scilicet 28. fit ex quadrato quarto, scilicet 16. &duplo praecedentis trianguli, scilicet 6. Nam per diffini. hexagonus constat ex pentagono collaterali, &ex praecedenti Alo Pentagonus autem ex quadrato, &ex praecedenti triangulo. Igitur hexagonus constabit ex quadrato, &ex duobus praecedentib. triangulis: quod est propositum. Omnis radix ducta in imparem collateralem producit hexagonum primum collaterilem. Exempli gratia: radix quarta scilicet 4. multiplicans quartum imparem, scilicet 7. facit collateralem hexagonum primum, scilicet 28. Nam radix 4. in se ducta, facit quadratum 48 scilicet 16. Et eadem radix 4. in praecedentem radicem scilicet 3. ducta facit per 72 huius, duplum trianguli tertij, scilicet 6. Sed per praecedentem, tale qu cum duplo talis trianguli perficiunt simul hexagonum primum 41loci. Ergo radix 4. ducta in se, &ducta in 3. hoc est ducta in 7. 48 imparem, per 62 huius, procreabit hexagonum primum 41 loci; quod est propositum.