Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 93
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per 42 huius, sicut est numerus b. ad vnitatem, sic est quantitas aad quantitatem ab. quandoquidem earum numeratores sint aequales, quia . s. vtrobique est numerus a. &denominator quantitatis a. sit vnitas: denominator vero quantitatis ab. sit ipse b. Ergo sicut quantitas b. scilicet diuidens ad po sitam (quae per vnitatem significatur) sic quantitas a. scilicet diuisa ad quantitatem a b. prouenientem. Quamobrem, per diff diuisionis; ex diuisione quantitatis a. in quantitatem b. prouenit quantitas a b. quod fuit demonstrandum. Quòd si quantitates, quarum altera in alteram diuidenda est, singulae binis denotentur numeris: tunc ipsae a b. c d. quarum numeratores a c. denominatores b d. ita vt ipsa a b. sit diuidenda in ipsam cd. Ducatur d. in a. &proueniat e. Item c. in b. &proueniat f eritque quantitas e f. cuius numer ator e. ac denomi nator f. ea, quae prouenit ex diuisione ipsius a b. in ipsam Cd. Quoniam, per quintam huius, quantitatis a b. ad quantitatem e f. ratio, componitur ex ratione numeri a. ad numerum e. &ex ratione numeri f. ad numerum b. Ac per disfin. multiplicationis in septimo Elementorum, sicut a. numerus ad ipsum e. sic vnitas ad d. Ac sicut f. numerus ad ipsum b. sic c. ad vnitatem. Et ratio quantitatis cd. ad positam 50. ponitur q ratione numeri c. ad vnitatem, &ex ratione vnitatis ad numerum d. Propterea, per aequam proportionem, ratio quantitatis ab. diuisę, ad quantitatem e f. prouenientem, erit, sicut ratio C d. diuidentis ad positam. Ergo, per disfin. diuisionis, ex diuisione quantitatis a b. in quantitatem e d. prouenit quantitas ef. quod est propositum. Quod si propositarum quantitatum altera vno tantùm significetur numero, tunc supplendus est ei denominator per vnitatem: vt in praemissis faciendum praecepimus. Etsi quantitatum altera vel itraque sint multiplices ad positam, aut super particulares, seu superpartientes, redigantur singulae ad suas partes. Ita quidem, vt singulae per numeratorem &denominatorem expressae ad prędicta praxim &demonstrationem accommodentur.