Latin
PROPOSITIO 10*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 94
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 10* Omnis additio &omnis subtractio in quantitatibus cognitis irrationalibus fieri potest per terminos plus &minus. Namque quantitates, quarum sola quadrata, vel quarum soli cubi, vel quarum sola secunda quadrata sunt cognita, vt plurimum neque coniungi possunt, nisi per terminos binomiorum: neque altera subtrahi ab altera, nisi per terminos residuorum, vt si iungendae sint duae quantitates r. 3. &r. 2. statim dica, earum aggregatum esse r. 3. po r. 2. Si vero haec ab illa subtrahenda sit, ilicet respondebo, residuum post subtractionem esse r. 3. m. r. 2. Quando tamen ad inuicem commensurabiles fuerint, possunt ad vnum nomen, tam in additione, quam in subtractione regi, vt postea docebimus. Illud tamen in binomijs, residuisque sic prolatis, nunquàm non licet comperire quadratum, cuius radix sit ipsum binomiale aggregatum, siue residuum, quod per additionem, siue subtractione querendum proponitur. Verùm. tale quadratum non nisi per duo nomina potest proferri, quauo propositae quantitates fuerint in commensurabiles: vt postea perexempla declarabimus, regulas singulas tradentes. PROPOSITIO 1I. Duas quantitates propositas, quarum vel quadrata tam tùm, vel cubi tantùm, vel secunda quadrata tantùm cognita supponuntur, inuicem multiplicare. Sunto duae quantitates a b. quarum quadrata cd. tantùm cognita supponuntur: si iubear a: imb. multiplicare, id faciam per quadrata. Sit enim ipsarum a b. productum e. quod cum rationase non sit, existentibus a b. inuicem incommensurabilibus, &perinde non semper possit exprimi numero; quaerendum est per eius quadtatum; quod semper rationale est, sic. Multipli co, per 81 huius, c. in d. &proueniat f. Aio igitur, quod f. est quadratum producti quaesiti, hoc est ipsius e. Quod sic ostendo. Qum a. multiplicans se ipsam facit c. &multiplicans ipsum b. facit e. erit ideo, per primam 6 Euclidis, sicut a ad b. sic c. ad e. Et similiter, quanim b. multiplicans se ipsam, facit d. &multiplicans ipsam a. facit e. erit sicut a. ad b. sic e. ad delgitur ced. sunt continue proportionales. Quare per 152 sexti, quod fit ex c. in d. scilicet f. aequum est quadrato, quod ex e, quod erat demonstrandum. Si contingat igitur ipsum s. productum esse quadratum numerum, humerum: quod tunc fit, quauod a b. sunt inuicem commensurabiles: tunc ipsum e. productumr, ationale est: quandoquidem tunc quadra ti numi f. radix est. Ponantur nunc ipsarum ab. quantitatum quadrata secunda tantum rationalia, hoc est, cognita per numeros, quae sint g. &h. vt scilicet g. sit quadratum ipsius c. atque h. sit quadratum ipsius a. Rursum, nunc per istec secunda quadrata vestigabo productum ipsarum a b. sic: Multiplico g. in h. per 8. huius, &proueniat K. Dico itaque quod k.