Latin
Cap. VIIII
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Mox arcus punctis periferiarum interiacens per aequalia secetur. Nam linea per punctum sectionis, &circuli centrum ducta erit linea meridia na: sicut docent Victruuius, Proclus, &loannes Regimontius. Nam dum vmbra styli cadet quolibet die super istam lineam, erit instans me ridiei. In quo instanti vmbra cuiuslibet perpendicularis fili in quodcunque planum proiecta faciet lineam meridianam. Super quam locanda est linea meridiana tui horologij per regulas superiores constructi, siue ad eius aequidistantiam, vt in situ debitum sistatur horologium. Sed &sagitta, vel acus nauticae pyxidis per magnetem lapidem attemperata (quod est recentiorum inuentum) indicat meridianam, Conuertitur enim, quasi res animata, vel sensibilis, ad Septentrionem, sicut lapis, à quo virtutem talem recipit. Tandem scito, quòd in describendis horarijs lineijs praesertim occasualibus, opus est instrumentis optimis &magna diligentia, planoque, &lo spacio: quod recipiat linearum concursus, quantumcunque opus est. Nunc aliqua occurrunt circa magnetis proprietatem, (quando consideratio talis huc pertinet) dicenda.