Latin
CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
CIRCA MAGNETEM PROBLEMATA. VR magnes attrahit ferrum? An propter similitudinem lapidis cum metallo, cum vix aliunde causa petenda sit, quàm ex hac vniuersali naturae lege, quae similia sem per copulat, &experientia causam quaerit? Num &vicissim magnes à ferro trahitur? Haud dubium id quidem: cum experientia id doceat. Nam, sicut lapis paruam acum: ita &ferrum majus exiguum lapidem attrahere probatur. Nam parua sunt ad mouendum faciliora. Vnde si magnes par ferro appropinquet, (dum à singulis funiculis pendent) fit vt vicissim vtrunque alterum attrahat, &vicissim in vnum accedant. An &magnes magnetem attrahit? Vtique non aliter quàm lapis ferrum, aut hoc illum 4 Cur ferrum instans attractionis virtutem per contactum lapidis acquirit non autem lapis per contactum ferri? An quia prior est natura lapidis, qui minerae vnde abscinditur, naturam sapit: &inde ferrum, sicut riuus à fonte, propagatur? Vnde fit vt &acus acum attrahat. &ordine longo concatenet. Cur caetera metalla lapidem, à quo trahantur, vel quem trahant, non habent? An quia id proprium ac peculiare fit tenacissimi metalli: quod natura fecisse videtur ad terendum, acuendum, &collimandum caetera?