Latin
LIBER DECIMVSTERTIVS, SOLIDORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 108
Unproofread scanNot analysed yet
huius quoque conuersa eodem concludetur discursu. SI recta linea extrema &media ratione secetur: apponaturque ei linea aequalis maiori segmento: Tunc &tota recta linea extrema &media ratione secabitur: &majus segmentum erit ea, quae in principio, recta linea. Sit linea ab. in puncto c. extrema &media ratione, secta. &majus segmentum bc. cui aequalis apponatur bd. Aio tunc, quòd &tota a d. extrema &media ratione secatur in puncto b. &quòd maius segmentum est ab. Quod sic ostenditur Nam a b. ad ipsam bc. vel b d. est sicut bc. vel b d. ad ipsam ca. ex hypothesi. &conuersim bd. ad ipsam ba. sicut Ca. ad ipsam bc. Et coniunctim daad ipsam ba. sicut a b. ad ipsam bc. vel b d. quod est propositum Demonstratio conuersae. Quòd si sit a d. in puncto b. secta extrema &media ratione: &majus segmentum sit a b. de quo abscinda tur bc. aequalis b d. Tunc a b. in puncto c. secabitur extrema &media ratione. &majus segmentum bc. Nam da. ad ipsam a b. sicut a b. ad ipsam b d. vel bc. &ideo per decimamnonam quinti, sic erit db. vel bc. ad ipsam a c. quod est propositum SI recta linea extrema &media róne secet, apponaturque ei aequalis minori segmento: Tota quintuplum poterit eius, quod à maiori segmento, Quadrati. Linea a b. in puncto c. secet extrema &media ratione. Cuius mi nori segmento a c. ęqualis applicetur a d. Aio tunc, quod quadratum ipsius db. Cuius demonstratio haec est. ad ipsius bc. quadratum quintuplum est. Cab. da. Joζoe. D. db. –a c. Cbe. Potest &sub hoc processu, huius conuersa demonstrari.