Latin
LIBER DECIMVSTERTIVS, SOLIDORVM
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 109
Unproofread scanNot analysed yet
ST duae rectae lineae extrema singulae &media ratione secentur, totae ad maiora segmenta eandem habebunt rationem. item totae ad minora eandem. Item segmenta segmentis proportionalia erunt. Vt si ab. in puncto c. &ipsa de. in puncto f. extrema &media ratione secentur; quarum maiora segmenta sintbc. ef. Aio quòd ab ad ipsam bc. &de. ad ipsam ef. proportionales erunt. item a b. ad ipsam ca. &de. ad ipsam fd. proportionales. Demum bc. ad ipsam Ca. sicut e f. ad ipsam fd. Secentur enim b c. ef. singulae per aequafalia in punctis gh. Eritque per tertiam huius, quadratum ipsius a g. ad quadratum ipsius gb. quintuplum. Itemque quadratum lipsius dh. ad quadratum ipsius he. quintuplum. Quare, per vigesimam primam sexti, erit a g. ad ipsam gb. sicut dh. ad ipsam he. Ergo &coniunctim, a b. ad ipsam gb. sicut de. ad ipsam e h. Sed sicut gb. ad ipsam bc. sic e h. ad ipsam e f. Igitur ex aequali, erit sicut a b. ad ipsam bc. sicde. ad ipsam e f. &euersim sicut a b. ad ipsam a c. sic de. ad ipsam d f. &disiunctim sicut bc. ad ipsam ca. sic e f. ad ipsam fd. Quae demonstranda proponuntur. Quod si sit. a b. in puncto c. vt supra, diuisa. &de. in puncto f. secta ad eandem rationem: iam facilè concludetur &ipsa de. in puncto f. extrema similiter &media ratione secari. Vnde linea in vno tantùm puncto secatur extrema &media ratione. SI recta linea rationalis extrema &media ratione secetur; vtrunque segmentorum irrationale est: appellaturque Apotomè. Linea a b. lon gitudine rationalis, in puncto c. extrema &media tatione secetur. sitque majus segmentum bc. Aio quòd tam be. quàm a c. Apotomè est. Sit enim bd. dimidim ipsius a b. Eritque per primam huius, quadratum ipsius cd. quintuplum ad quadratum ipsius db. quae rationalis est. Itaque cd. db. sunt potentia tantùm commensurabiles. Quare, cum c d. majus nomen sit potentia solum rationale; sequitur vt bc. sit Apotomè quinta, vt docet calculus, Item comparetur ad ipsam a b. longitudine rationalem, aequum ipsius bc. quadrato rectangulum: eritque secundùm latus a c. per decimamsextam, sexti: &per nonagesimamseptimam, decimi, Apotomè prima. Quod si a b. sit potentia tantum rationalis: erit adhuc tam bc. quàm c a. Apotomè. Tunc enim sit ef. longitudine rationalis, in puncto g. extrema &media ratione diuisa: &f g. majus segmentum,