Latin
LINEIS
Francesco Maurolico, Opuscula mathematica 110
Unproofread scanNot analysed yet
LINEIS tùm. Eritque (sicut dudum ostensum est) tam fg. quàm ge. Apotomè. &quoniam per hypothesim ef. ipsi a b. potentia communicat: &tota ef. toti a b. &per praecedentem, sicut fg. ad ipsam bc. sic ge. ad ipsam ca. ideo segmenta segmentis in potentia communicant. per vndecimam decimi: igitur, per 103. decimi, tam bc. quàm Ca. Apotomè est. Item lineae a b. in puncto c. vt prius sectae majus segmentum bc. sit rationale. Aio, quòd a c. apotomè est. &a b. binomium. Secetur enim bc. in puncto d. per aequalia. eritque per tertiam huius, quadratum ipsius a d. quintuplum ad quadratum ipsius e d. Sed c d. rationale. Ergo a c. Apotomè quinta. Ad quam ex bc. rationali comparata latitudo, cum per decimanisextam sexti efficiat ipsam a b. erit per 113. decimi, à b. binomium. Rursus si a c. minus segmentum sit longitudine rationale; Aio, quòd a b. erit bino mium primum. &bc. runc binomium. Secetur enim ca. in puncto d. extrema &media ratione: sitque ed majus segmentum: eruntque a b. bc. c a. cd. da. continue proportionales. &ideo per aequam propor tionem a b. ca. da. in proportione continua. igitur ab ipsa ca. ad ipsam a d. Apotomen primam comparata latitudo efficiet per 113. decimi a b. binomium primum. Esto igitur ipsius a b. maius nomen a e. quod majus erit, quàm a c. quippe quae minor est, quàm dimidium ab. erit igitur a e. longitudine rationale. Cunque sit ac. longitudine rationale, erit &ce. longitudine rationale. Sed e b. rationalis tantum potentia. ergo bc. binomium. Quod si bc. sit potentia tantum rationale: erit adhuc a c. Apotomè &a b. binomium. &si sit a c. potentia tantum rationale, erit demum ab. binomium. &bc. binomium, eo syllogismo, quo in principio de tota vsi sumus. SI Pentagoni aequilateri tres anguli continui, aut non continui aequales fuerint; aequiangulum erit pentagonum. Vt si pentagonum a be de. aequilaterum habeat tres angulos, vt a. c. d. vel b. c. d. aequales; aequiangulum erit. Nam ductis lineis be. &ec. bd. se in puncto f. secantibus, iam per quartam, quintam &sex tam primi facile demonstratur aequalitas angulorum: &id quod proponitur SI Pentagoni aequilateri &aequianguli binos continuos angulos binae rectae subtendant; extrema &media ratione se inuicem secabunt. &maiora segmenta singula etunt pentagoni lateribus aequalia. Esto pentagonum aequilaterum &aequiangulum ab cde. circulo a b c. inscriptum. connexis a c. b e. in puncto f. se inuicem secantibus; Aio, quòd tam ac. in puncto f. quàm be, in eodem puncto secundùm extremam &mediam rationem secatur. &ipsa maiora segmenta c f. e f. singula sunt ipsis a b. a e. aequalia. Nam ipsa triangula ab c. ba e. à fb.